monumenta.ch > Hieronymus > 57
Hieronymus, Epistulae, 3, 56 AUGUSTINI AD HIERONYMUM. <<<     >>> 58. AD PAULINUM .

57. AD PAMMACHIUM. APPARAT EINBLENDEN

1  Paulus Apostolus, praesente Agrippa rege, de criminibus responsurus, quod posset intelligere qui auditurus erat, securus de causae victoria statim in principio sibi gratulatur, dicens: 'De omnibus quibus accusor a Iudaeis, o rex Agrippa, existimo me beatum, cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti cunctas quae in Iudaeis sunt consuetudines et quaestiones'. Legerat enim illud Iesu: 'Beatus qui in aures loquitur audientis'; et noverat tantum oratoris verba proficere, quantum iudicis prudentia cognovisset. Unde et ego beatum me in hoc duntaxat negotio iudico, quod apud eruditas aures imperitae linguae responsurus sum: quae obiicit mihi vel ignorantiam, vel mendacium; si aut nescivi alienas litteras vere interpretari, aut nolui: quorum alterum error, alterum crimen est. Ac ne forsitan accusator meus facilitate, qua cuncta loquitur, et impunitate, qua sibi licere omnia putat, me quoque apud vos argueret, ut Papam Epiphanium criminatus est, hanc epistulam misi, quae te, et per te alios, qui nos amare dignantur, rei ordinem doceat. 2  Ante hoc ferme biennium miserat Ioanni Episcopo supradictus Papa Epiphanius litteras, arguens eum in quibusdam dogmatibus, et postea clementer ad poenitentiam provocans. Harum exemplaria certatim Palaestinae rapiebantur, vel ob auctoris meritum, vel ob elegantiam scriptionis. Erat in monasterio nostro vir apud suos haud ignobilis, Eusebius Cremonensis, qui cum haec Epistula per multorum ora volitaret, et mirarentur eam pro doctrina et puritate sermonis, docti pariter et indocti, coepit a me obnixe petere, ut sibi eam in Latinum verterem, et propter intelligendi facilitatem apertius explicarem: Graeci enim eloquii penitus ignarus erat. Feci quod voluit; accitoque Notario, raptim celeriterque dictavi: ex latere in pagina breviter adnotans, quem intrinsecus sensum singula capitula continerent. Siquidem et hoc ut sibi soli facerem, oppido flagitarat; postulavique ab eo mutuo, ut domi haberet exemplar: nec facile in vulgus proderet. Res ita anno et sex mensibus transiit: donec supradicta interpretatio de scriniis eius novo praestigio Ierosolymam commigravit. Nam quidem Pseudomonachus, vel accepta pecunia, ut perspicue intelligi datur, vel gratuita malitia, ut incassum corruptor nititur persuadere, compilatis chartis eius et sumptibus, Iudas factus est proditor: deditque adversariis latrandi contra me occasionem, ut inter imperitos concionentur, me falsarium, me verbum non expressisse de verbo: pro honorabili dixisse carissimum, et maligna interpretatione, quod nefas dictu sit, αἰδεσιμώτατον Παππαν, noluisse transferre. Haec et istiusmodi nugae crimina mea sunt. 3  Ac primum antequam de translatione respondeam, volo interrogare eos, qui malitiam prudentiam vocant: Unde apud vos exemplar epistulae? Quis dedit? qua fronte profertis, quod scelere redemistis? Quid apud homines tutum erit, si ne parietibus quidem et scriniis nostra possumus secreta celare? Si ante tribunalia iudicum, hoc vobis crimen impingerem, reos legibus subiugarem, quae etiam pro utilitatibus fisci, noxiis delatoribus poenas statuunt: et cum suscipiant proditionem, damnant proditorem. Lucrum videlicet placet: voluntas displicet. Dudum Hesychium virum Consularem (contra quem Patriarcha Gamaliel gravissimas exercuit inimicitias) Theodosius princeps capite damnavit, quod sollicitato Notario, chartas illius invasisset. Legimus in veteribus historiis (T. Livii Dec. 1. l. 5), ludi magistrum, qui Faliscorum liberos prodiderat, vinctum pueris traditum; et ad eos quos prodebat, remissum: nec sceleratam populum Romanum suscepisse victoriam. Pyrrhum Epirotarum regem, cum in castris ex vulnere curaretur, medici sui proditione interfici nefas duxit Fabricius; quin potius vinctum remisit ad dominum, ut scelus nec in adversario comprobaret. Quod leges publicae, quod hostes tuentur, quod inter bella et gladios sanctum est, hoc nobis inter Monachos et Sacerdotes Christi, intutum fuit. Et audet quidam ex eis adducto supercilio et concrepantibus digitis, eructare et dicere: Quid enim, si redemit, si sollicitavit? fecit quod sibi profuit. MIRA SCELERIS defensio; quasi non et latrones et fures et piratae faciant, quod sibi prodest. Certe Annas et Caiphas seducentes infelicem Iudam fecerunt quod sibi utile existimabant. 4  Volo in chartulis meis quaslibet ineptias scribere; commentari de Scripturis, remordere laedentes, digerere stomachum, in locis me exercere communibus, et quasi limatas ad pugnandum sagittas reponere. Quamdiu non profero cogitata, maledicta, non crimina sunt: imo ne maledicta quidem, quae aures publicae nesciant. Tu corrumpas servulos, sollicites clientes: et, ut in fabulis legimus, auro ad Danaen penetres, dissimulatoque quod feceris, me falsarium voces: cum multo peius crimen accusando in te confitearis, quam in me arguis. Alius te haereticum, alius insimulat dogmatum perversorem. Taces ipse: respondere non audes: interpretem laceras; de syllabis calumniaris; et totam defensionem tui putas, si tacenti detrahas. Finge in transferendo vel errasse, vel intermisisse me quippiam. Hic totus tui negotii cardo versatur: haec tua est defensio. Num idcirco tu non es haereticus, si ego malus interpres sim? Nec hoc dico, quod te haereticum noverim, sciat ille qui accusavit, noverit ille qui scripsit; sed quod stultissimum sit accusatum ab alio, alium criminari, et confosso undique corpore, de dormientis vulnere solatium quaerere. 5  Hactenus sic locutus sum quasi aliquid de Epistula commutaverim, et simplex translatio possit errorem habere, non crimen. Nunc vero cum ipsa Epistula doceat nihil mutatum esse de sensu, nec res additas, nec aliquod dogma confictum, 'Faciunt nae intelligendo ut nihil intelligant : et dum alienam imperitiam volunt coarguere, suam produnt. Ego enim non solum fateor, sed libera voce profiteor, me in interpretatione Graecorum, absque Scripturis sanctis, ubi et verborum ordo mysterium est, non verbum e verbo, sed sensum exprimere de sensu. Habeoque huius rei magistrum Tullium, qui Protagoram Platonis, et Oeconomicon Xenophontis et Aeschinis ac Demosthenis duas contra se orationes pulcherrimas transtulit. Quanta in illis praetermiserit, quanta addiderit, quanta mutaverit, ut proprietates alterius linguae, suis proprietatibus explicaret, non est huius temporis dicere. Sufficit mihi ipsius translatoris auctoritas, qui ita in Prologo earumdem orationum locutus est: 'Putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes, inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis: nec converti, ut interpres, sed ut Orator, sententiis iisdem et earum formis, tam figuris quam verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere: sed genus omne verborum vimque servavi. Non enim me annumerare ea lectori putavi oportere, sed tanquam appendere. Rursum in calce sermonis: Quorum ego, ait, orationes, si, ut spero, ita expressero, virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis, et earum figuris, et rerum ordine: verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant amore nostro. Quae si e Graecis omnia conversa non erunt: tamen ut generis eiusdem sint, elaboravimus.' Sed et Horatius vir acutus et doctus, hoc idem in Arte Poetica erudito interpreti praecipit: Nec verbum verbo curabis reddere, fidus Interpres. Terentius Menandrum, Plautus et Cecilius veteres comicos interpretati sunt. Numquid haerent in verbis: ac non decorem magis et elegantiam in translatione conservant? Quam vos veritatem interpretationis, hanc eruditi κακοξηλίαν nuncupant. Unde et ego doctus a talibus ante annos circiter viginti, et simili tunc quoque errore deceptus, certe hoc mihi a vobis obiiciendum nesciens, cum Eusebii Caesariensis Χρονικὸν in Latinum verterem, tali inter caetera usus sum Praefatione: 'Difficile est alienas lineas insequentem, non alicubi excidere: et arduum, ut quae in alia lingua bene dicta sunt, eumdem decorem in translatione conservent. Significatum est aliquid unius verbi proprietate: non habeo meum quo id efferam: et dum quaero implere sententiam longo ambitu, vix brevis vitae spatia consummo. Accedunt hyperbatorum anfractus, dissimilitudines casuum, varietates figurarum: ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum linguae genus. Si ad verbum interpretor, absurde resonant: si ob necessitatem aliquid in ordine, vel in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse.' Et post multa, quae nunc prosequi otiosum est, etiam hoc addidi: 'Quod si cui non videtur linguae gratiam in interpretatione mutari, Homerum ad verbum exprimat in Latinum. Plus aliquid dicam: eumdem sua in lingua prosae verbis interpretetur: videbis ordinem ridiculum, et Poetam eloquentissimum vix loquentem.' 6  Verum ne meorum scriptorum parva sit auctoritas (quanquam hoc tantum probare voluerim, me semper ab adolescentia non verba, sed sententias transtulisse), qualis super hoc genere praefatiuncula sit, in libro quo beati Antonii Vita describitur, ipsius lectione cognosce. 'Ex alia in aliam linguam expressa ad verbum translatio, sensum operit; et veluti laeto gramine, sata strangulat. Dum enim casibus et figuris servit oratio, quod brevi poterat indicare sermone, longo ambitu circumacta vix explicat.' Hoc igitur ego vitans, ita beatum Antonium, te petente, transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex verbis. Alii syllabas aucupentur et litteras, tu quaere sententias. Dies me deficiet, si omnium qui ad sensum interpretati sunt, testimonia replicavero. Sufficit in praesenti nominasse Hilarium Confessorem, qui Homilias in Iob, et in Psalmos tractatus plurimos in Latinum vertit e Graeco, nec assedit litterae dormitanti, et putida rusticorum interpretatione se torsit: sed quasi captivos sensus in suam linguam, victoris iure transposuit. 7  Nec hoc mirum in caeteris saeculi videlicet, aut Ecclesiae viris, cum Septuaginta interpretes, et Evangelistae atque Apostoli idem in sacris voluminibus fecerint. Legimus in Marco dicentem Dominum: TALITHA CUMI, statimque subiectum est, 'quod interpretatur, puella, tibi dico, surge'. Arguatur Evangelista mendacii, quare addiderit, tibi dico, cum in Hebraeo tantum sit, puella surge. Sed ut ἐμφατικώτερον faceret; et sensum vocantis atque imperantis exprimeret, addidit, tibi dico. Rursum in Matthaeo redditis ab proditore Iuda triginta argenteis: et empto ex eis agro figuli, scribitur, 'Tunc impletum est quod scriptum est per Ieremiam Prophetam, dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quod appretiaverunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus'. Hoc in Ieremia penitus non invenitur, sed in Zacharia, aliis multo verbis, ac toto ordine discrepante: Vulgata quippe Editio ita se habet: 'Et dicam ad eos: si bonum est coram vobis, date mercedem mihi, aut renuite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflatorium; et considera si probatum sit, sicut probatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domo Domini in conflatorium' . Quantum distet ab Evangelistae testimonio Septuaginta translatio, perspicuum est. Sed et in Hebraeo cum sensus idem sit, verba praepostera sunt, et pene diversa. 'Et dixi, inquit, ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium: decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci eos in domo Domini ad statuarium.' Accusent Apostolum falsitatis, quod nec cum Hebraico, nec cum Septuaginta congruat translatoribus: et quod his maius est, erret in nomine, pro Zacharia quippe, Ieremiam posuit. Sed absit hoc de pedissequo Christi dicere: cui curae fuit non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere. Veniamus ad aliud eiusdem Zachariae testimonium, quod Ioannes Evangelista assumit iuxta Hebraicam Veritatem. 'Videbunt in quem compunxerunt' , pro quo in Septuaginta legimus, καὶ ἐπιβλέψονται πρός με, ἀνθ᾽ ὦν ἐνωρχήσαντο, quod interpretati sunt Latini: 'Et aspicient ad me, pro his quae illuserunt, sive insultaverunt.' Discrepat Evangelistae, Septuaginta interpretum, nostraque translatio: et tamen sermonum varietas, spiritus unitate concordat. In Matthaeo quoque legimus Dominum praedicentem Apostolis fugam, et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem. Scriptum est, ait, Percutiam pastorem, et dispergentur oves . At in Septuaginta et in Hebraeo multo aliter; non enim ex persona Dei dicitur, ut Evangelista vult: sed ex Prophetae, Deum Patrem rogantis: 'Percute pastorem, et dispergentur oves.' In hoc, ut arbitror, loco, iuxta quorumdam prudentiam, Evangelista piaculi reus est, quod ausus sit Prophetae verba ad Dei referre personam. Scribit supradictus Evangelista, ad Angeli monitum, tulisse Ioseph parvulum et matrem eius; et intrasse in Aegyptum, ibique mansisse usque ad obitum Herodis, ut impleretur quod dictum est a Domino per Prophetam: 'Ex Aegypto vocavi filium meum.' Hoc nostri codices non habent: sed in Osee iuxta Hebraicam scribitur Veritatem: 'Quia puer Israel est, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filium meum'. Pro quo et in eodem loc. Septuaginta transtulerunt: 'quia parvulus est Israel, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filios eius.' Num omnino repudiandi sunt, quia istum locum, qui ad Christi maxime pertinet sacramentum, aliter transtulerunt? an danda potius venia ut hominibus, iuxta Iacobi sententiam, dicentis: 'Multa peccamus omnes: et, si quis in verbo non offendit, iste perfectus est vir, et potest refrenare omne corpus'. Illud vero quod in eodem Evangelista scribitur: 'Et veniens habitavit in civitate quae dicitur Nazareth: ut impleretur quod dictum est per prophetas, quia Nazaraeus vocabitur'. Respondeant λογοδαίδαλοι, et fastidiosi aestimatores omnium Tractatorum, ubi legerint; discantque in Isaia positum. Nam in eo loco ubi nos legimus atque transtulimus: 'Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet' : in Hebraeo iuxta linguae illius ἰδίωμα ita scriptum est: 'Exiet virga de radice Iesse, et Nazaraeus de radice eius crescet.' Cur hoc omiserunt Septuaginta, si non licet transferre verbum pro verbo? Sacrilegium est, vel celasse, vel ignorasse mysterium. 8  Transeamus ad caetera: neque enim epistulae brevitas patitur diutius singulis immorari. Idem Matthaeus loquitur: 'Hoc autem totum factum est, ut compleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel' Quod Septuaginta transtulerunt: 'Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel.' Si verba calumniantur, utique non est idem, 'habebit, et accipiet; neque vocabuit, et vocabitis.' Porro in Hebraeo legimus ita scriptum: 'Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit nomen eius Emmanuel.' Non Achaz, qui arguebatur infidelitatis, non Iudaei qui erant Dominum negaturi, sed vocabit, inquit, ipsa quae concipiet, ipsa virgo, quae pariet. In eodem Evangelista legimus, Herodem ad adventum Magorum fuisse turbatum; Scribisque et Sacerdotibus congregatis, sciscitatum ab eis, ubi Christus nasceretur; illosque respondisse, 'in Bethleem Iudae: Sic enim scriptum est in Propheta: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in ducibus Iuda: Ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel.' Hoc exemplum in Vulgata Editione sic fertur:' Et tu Bethleem domus Ephratha, modicus es, ut sis in millibus Iuda, de te mihi egredietur, ut sit princeps in Israel.' Quanta sit inter Matthaeum et Septuaginta verborum ordinisque discordia, magis admiraberis, si Hebraicum videas, in quo ita scriptum est: 'Et tu Bethleem Ephratha, parvulus es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel.' Considera gradatim, quae ab Evangelista sint posita: Et tu Bethleem terra Iuda. Pro, terra Iuda, in Haebraico habet Ephratha: in Septuaginta, domus Ephratha. Et pro, 'nequaquam minima es in ducibus Iuda,' in Septuaginta legitur, 'modicus es, ut sis in millibus Iuda:' in Hebraeo, 'parvulus es in millibus Iuda;' sensusque contrarius est, Septuaginta sibi in hoc duntaxat loco et Hebraico concordante. Evangelista enim dixit, quod non sit parvulus in ducibus Iuda, cum e regione sit positum, parvulus quidem es et modicus; sed tamen de te mihi parvulo et modico egredietur dux in Israel, secundum illud Apostoli: 'Elegit infirma mundi Deus, ut confundat fortia'. Porro quod sequitur, 'qui regat, vel qui pascat populum meum Israel,' aliter in Propheta esse perspicuum est. 9  Haec replico non ut Evangelistas arguam falsitatis (hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Iuliani) sed ut reprehensores meos arguam imperitiae: et impetrem ab eis veniam, ut concedant mihi in simplici epistula, quod in Scripturis sanctis, velint, nolint, Apostolis concessuri sunt. Marcus discipulis Petri ita suum orditur Evangelium: 'Principium Evangelii Iesu Christi, sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas eius.' Hoc exemplum ex duobus Prophetis compositum est, de Malachia videlicet et Isaia. Nam primum quod dicitur: 'Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te', in Malachiae fine scriptum est. Sequens autem quod infertur: 'Vox clamantis in deserto,' et caetera, in Isaia legimus. Et quomodo Marcus statim in principio voluminis sui posuit, 'sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum', quod non scribitur in Isaia, ut diximus: sed in Malachia novissimo duodecim Prophetarum? Solvat hanc quaestiunculam imperita praesumptio: et ego erroris veniam deprecabor Idem Marcus inducit ad Pharisaeos Salvatorem loquentem: 'Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esurivit ipse et socii eius; quomodo ingressus domum Dei sub Abiathar Pontifice, et panes propositionis comedit, quibus non licebat vesci, nisi solis Sacerdotibus?' . Legamus Samuelem: sive (ut in communi titulo habetur) Regnorum libros, ibique reperiemus non Abiathar scriptum esse, sed Abimelech Pontificem, qui postea a Doeg cum caeteris Sacerdotibus, Saul iubente, percussus est. Pergamus ad Apostolum Paulum. Scribit ad Corinthios: 'Si enim cognovissent Dominum gloriae, non crucifixissent. Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.' Solent in hoc loco apocryphorum quidam deliramenta sectari, et dicere, quod de Apocalyps. Eliae testimonium sumptum sit: cum in Isaia iuxta Hebraicum ita legatur: 'A saeculo non audierunt, nec auribus perceperunt. Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te'. Hoc Septuaginta multo aliter transtulerunt: 'A saeculo non audivimus; neque oculi nostri viderunt Deum absque te, et opera tua vera, et facies exspectantibus te misericordiam.' Intelligimus unde sumptum sit testimonium, et tamen Apostolus non verbum expressit e verbo, sed παραφρασικῶς, eumdem sensum aliis sermonibus indicavit. In Epistula ad Romanos idem Apostolus Paulus exemplum de Isaia sumens: 'Ecce, inquit, ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali', discordat a Translatione veteri; et tamen cum Hebraica veritate concordat. In Septuaginta enim contrarius sensus est: 'Non ut lapidi offensionis occurreretis, neque ut petrae ruinae:' cum Apostolus quoque Petrus Hebraeis Pauloque consentiens, ita posuerit: 'Incredulis autem lapis offensionis et petra scandali' . Ex quibus universis perspicuum est, Apostolos et Evangelistas in interpretatione veterum Scripturarum, sensum quaesisse, non verba: nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret. 10  Lucas vir Apostolicus et Evangelista scribit, Stephanum primum Christi Martyrem in Iudaica concione narrantem: 'In septuaginta quinque animabus descendit Iacob in Aegyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulcro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emor patris Sychem' . Hic locus in Genesi multo aliter invenitur, quod scilicet Abraham emerit ab Ephron Hetheo, filio Seor, iuxta Hebron, quadringentis drachmis argenti, speluncam duplicem, et agrum circa eam, sepelieritque in ea Saram uxorem suam. Atque in eodem legimus libro, postea revertentem de Mesopotamia Iacob cum uxoribus et filiis suis, posuisse tabernaculum ante Salem urbem Sychimorum, quae est in terra Chanaan, et habitasse ibi, et emisse partem agri, in quo habebat tentoria, ab Emor patre Sychem centum agnis: et statuisse ibi altare, et invocasse ibi Deum Israel. Abraham non emit specum ab Emor patre Sychem: sed ab Ephron filio Seor: nec sepultus est in Sychem, sed in Hebron, quae corrupte dicitur Arboch. Duodecim autem Patriarchae non sunt sepulti in Arboch; sed in Sychem, qui ager non est emptus ab Abraham, sed a Iacob. Differo solutionem et istius quaestiunculae, ut obtrectatores mei quaerant, et intelligant, non verba in Scripturis consideranda, sed sensus. Vicesimi primi Psalmi iuxta Hebraeos idipsum exordium est, quod Dominus locutus est in cruce: ELI ELI LAMA AZABTHANI: quod interpretatur, 'Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?' Reddant rationem, cur Septuaginta translatores interposuerint, 'respice me'. Ita enim verterunt: 'Deus Deus meus, respice me, quare me dereliquisti?' Respondebunt utique nihil damni in sensu esse, si duo verba sint addita. Audiant et a me non periclitari Ecclesiarum statum, si celeritate dictandi, aliqua verba dimiserim. 11  Longum est nunc revolvere, quanta Septuaginta de suo addiderint, quanta dimiserint, quae in exemplaribus Ecclesiae, obelis, asteriscisque distincta sunt. Illud enim quod legimus in Isaia: 'Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Ierusalem', solent Hebraei deridere, cum audierint. Nec non et in Amos post descriptionem luxuriae: 'Stantia putaverunt haec, et non fugientia'. Revera sensus rhetoricus et declamatio Tulliana. Sed quid faciemus ad authenticos libros, in quibus haec non feruntur adscripta, et caetera his similia, quae si proferre nitamur, infinitis libris opus est. Porro quanta dimiserint, vel asterisci testes, ut dixi, sunt, vel nostra interpretatio, si a diligenti lectore Translationi veteri conferatur: et tamen iure Septuaginta Editio obtinuit in Ecclesiis, vel quia prima est, et ante Christi facta adventum, vel quia ab Apostolis (in quibus tamen ab Hebraico non discrepat) usurpata. Aquila autem proselytus et contentiosus interpres, qui non solum verba, sed etymologias quoque verborum transferre conatus est, iure proiicitur a nobis. Quis enim pro frumento et vino et oleo, possit, vel legere, vel intelligere, χεῦμα, ὀπωρισμόν, ςιλπνότητα, quod nos possumus dicere 'fusionem, pomationemque,' et 'splendentiam.' Aut quia Hebraei non solum habent ἄρθρα, sed et πρόαρθρα, ille κακοζήλως, et syllabas interpretatur, et litteras dicitque σὺν τόν οὐρανόν καὶ σὺν τήν γήν, quod Graeca et Latina lingua omnino non recipit; cuius rei exemplum ex nostro sermone capere possumus. Quanta enim apud Graecos bene dicuntur, quae si ad verbum transferamus, in Latino non resonant: et e regione, quae apud nos placent si vertantur iuxta ordinem, apud illos displicebunt. 12  Sed ut infinita praeteream, et ostendam tibi, vir omnium nobilium Christianissime, et Christianorum nobilissime, cuiusmodi falsitatis me in epistulae translatione reprehendant, ipsius epistulae ponam cum Graeco sermone principium, ut ex uno crimine intelligantur et caetera, δει ἡμᾶς ἀγαπητέ μὴ τῇ οἰήσει τῶν κλήρων φὲρεθαι, quod ita me vertisse memini: 'Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam.' Ecce, inquiunt, in uno versiculo quanta mendacia. Primum ἀγαπητὸς, dilectus est non dilectissimus. Deinde οἴησις, aestimatio dicitur, non superbia; non enim dixit οἰήματι,|gr sed οἰήσει: quorum alterum tumorem, alterum arbitrium sonat. Totumque quod sequitur, 'clericatus honore non abuti in superbiam, tuum est. Quid ais. o columen litterarum, et nostrorum temporum Aristarche, qui de universis scriptoribus sententiam feras? Ergo frustra tanto tempore studuimus; et a saepe manum ferulae subduximus'. Egredientes de portu, statim impegimus. Igitur quia et errasse humanum est; et confiteri errorem, prudentis: tu quicumque reprehensor es, tu me obsecro emenda praeceptor, et verbum de verbo exprime. Debueras, inquit, dicere: 'Oportebat nos, dilecte, non aestimatione Clericorum ferri.' Haec est Plautina eloquentia, hic lepos Atticus, et Musarum, ut dicunt, eloquio comparandus. Completur in me tritum vulgi sermone proverbium: Oleum perdit et impensas, qui bovem mittit ad ceroma. Haec non est illius culpa, cuius sub persona alius agit Tragoediam; sed Ruffini et Melanii magistrorum eius, qui illum magna mercede nihil scire docuerunt. Nec reprehendo in quolibet Christiano sermonis imperitiam: atque utinam Socraticum illud haberemus: Scio, quod nescio; et alterius sapientis (Chilonis ut putatur): Teipsum intellige. VENERATIONI mihi semper fuit non verbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Qui in sermone imitari se dicit Apostolus, prius imitetur virtutes in vita illorum, in quibus loquendi simplicitatem excusabat sanctimoniae magnitudo; et syllogismos Aristotelis, contortaque Chrysippi acumina, resurgens mortuus confutabat. Caeterum ridiculum, si quis e nobis manens inter Croesi opes, et Sardanapali delicias, de sola rusticitate se iactet: QUASI OMNES latrones, et diversorum criminum rei, diserti sint: et cruentos gladios, Philosophorum voluminibus, ac non arborum truncis occulant. 13  Excessi mensuram epistulae, sed non excessi doloris modum. Nam qui falsarius vocor; et inter muliercularum radios et textrina dilanior, contentus sum crimen abnuere, non referre. Unde arbitrio tuo cuncta permitto; ut legas ipsam epistulam, tam Graecam quam Latinam: et illico intelliges accusatorum meorum naenias, et probrosas querelas. Porro mihi sufficit amicum instruxisse carissimum: et in cellula latitantem diem tantum exspectare iudicii. Optoque, si fieri potest, et si adversarii siverint, Commentarios potius Scripturarum, quam Demosthenis et Tullii Philippicas tibi scribere.

bsb4610.282

Hieronymus, Epistulae, 3, 56 AUGUSTINI AD HIERONYMUM. <<<     >>> 58. AD PAULINUM .
monumenta.ch > Hieronymus > 57